1. Inhalt
  2. Navigation
  3. Weitere Inhalte
  4. Metanavigation
  5. Suche
  6. Choose from 30 Languages

Kultur

Papa celebrationem Missae latinae antiquitus traditae faciliorem facit

Vatikan: Petersdom und Petersplatz gefüllt mit Menschen zur Seligsprechung von Mutter Teresa

Civitas Vaticana - Licitum est ut in Ecclesia Catholica res sacrae in posterum saepius iterum lingua Latina, id est lingua Ecclesiae, secundum ritum anni MIMLXII celebrentur. Summus Pontifex Benedictus XVI permisit die Saturni, ut ritus antiquitus traditus Missalis Romani a Ioanne XXIII editi "extraordinaria expressio legis orandi Ecclesiae" haberetur, simul in Litteris suis Apostolicis confirmans ritum anni MIMLXX post liturgiae instaurationem editum ordinariam esse expressionem Missae celebrationis.

Missae Sacrificii celebratio iuxta editionem typicam Missalis Romani a Ioanne XXIII promulgatam adhuc usque tantummodo indulto speciali licita christifidelibus eam haberi valde cupientibus concedatur. Benedictus XVI in Litteris Apostolicis motu proprio datis verbisque duobus "Summorum pontificum" inscriptis, quae die XIV mensis Septembris iure obligabunt, extulit agi quidem de duobus usibus unici ritus romani.

Concilii Vaticani II et liturgiae instaurationis momentum Missa Sacrificii iuxta ritum antiquitus traditum celebranda iterum permissa nec esse minuendum nec dubitandum. "Hoc metus", scribit Papa in quibusdam litteris his Litteris Apostolicis adiunctis ad quattuor milia episcoporum Ecclesiae Catholicae missis, "omni caret fundamento". Missale nempe Romanum anni MIMLXX promulgatum "ordinariam expressionem" celebrationis eucharisticae Ecclesiae Romanae manere. Benedictus XVI dixit has Litteras Apostolicas motu proprio datas ad concordiam et unitatem in Ecclesia servandas spectare.